

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 22: Versus 16
Cum Herodianis dicentes.Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, praesidis manibus attentant.Cum Herodianis.Id est, militibus Herodis. Sub Caesare Augusto quando descriptio facta est, Judaea facta est tributaria. His tributis praepositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judaeis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisaeis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et caetera quae lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisaei si possent decipere.Non est tibi cura,etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Caesarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.